monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XI <<<     >>> XIII

Caput XII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam carnem, ita quaerendo adsolent inridere: utrum fetus abortivi resurgant; et quoniam Dominus ait: "Amen, dico vobis, capillus capitis vestri non peribit," utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diversae corporum quantitates.
2 Si enim aequalitas erit corporum, unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi abortivi, si resurgent et ipsi? Aut si non resurgent, quia nec nati sunt, sed effusi, eandem quaestionem de parvulis versant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse videmus, accedat, cum in hac aetate moriuntur.
3 Neque enim dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis, verum etiam regenerationis capaces sunt. Deinde interrogant, quem modum ipsa aequalitas habitura sit. Si enim tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque hic fuerunt maximi atque longissimi, non solum de parvulis, sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit, quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit; si autem, quod ait apostolus, occursuros nos omnes "in mensuram aetatis plenitudinis Christi," et illud alterum: "Quos praedestinavit conformes < fieri > imaginis filii sui," sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit futurus: "Multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine detrahendum corporis; et ubi iam erit: capillus capitis vestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam multum peribit?" Quamvis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quidquid tondentibus decidit.
4 Quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? Nam hoc et de unguibus videtur necessario secuturum, ut redeat tam multum quod corporis curatura desecuit. Et ubi erit decus, quod certe maius, quam in ista esse corruptione potuit, in illa iam inmortalitate esse debebit?
5 Si autem non redibit, ergo peribit. Quo modo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? De macie quoque vel pinguedine similiter disputant. Nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii pingues erunt. Accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum est, quod non fuit, et alicubi perdendum, quod fuit.
De ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum mortuorum, cum aliud vertatur in pulverem, in auras aliud exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit, naufragio vel quibuscumque aquis ita quidam pereant, ut eorum carnes in umorem putredo dissolvat, non mediocriter permoventur atque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari posse non credunt.
6 Consectantur etiam quasque foeditates et vitia, sive accidant sive nascantur, ubi et monstrosos partus cum horrore atque inrisione commemorant, et requirunt, quaenam cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. Si enim nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem nostram de locis vulnerum, cum quibus Dominum Christum resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt.
7 Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius vescentis humana viscera fame compellente nutritur. In carnem quippe conversa est eius, qui talibus vixit alimentis, et ea, quae macies ostenderat, detrimenta supplevit.
8 Utrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis inludant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, veras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post multas itidem per diversa corpora revolutiones aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale, sed corpus omne fugiendo.